- PANETRIA
- PANETRIAlocus Romae, in Lateranensi Palatio, ubi Feriâ V. in Cena Domini cibum capere Pontifex consuevit. Cencrus Camer. in Ceremoniali MS. Vadit ad Basilicam Zachariae, quae Panetaria diebus his nuncupatur: cum tempore Benedicti Canonici Vaticanae Basil. Papa eâ die ad Basilicam S. Theodori pasceret, teste Dominicô Macro in Hierolex. Item officium Panetarii. Est autem Panetarius, apud recentioris aevi Scriptores, qui panem conficit, Pistor, Gall. Panetier. Maxime vero ita olim appellabant Officialem domesticum, qui mensae panem, mappas, et manutergia subministrabat: cuius officium in Cestis Guilielmi Maioris Episc. Andegav. c. 23. sic describitur, Nobis autem assisitis, venit nobilis D. Guido de Camilliaco in tunica, gerens mappam supra collum, quam ante nos supra mensam posuit, ministris suis eum coadiuvantibus: quâ positâ, manibus propriis duos panes coram nobis posuit, et alios panes in dicta mensa, in qua nos sedebamus: quod officium eidem incumbebat ratione feudi de Camilliaco, quod tenet a nobis, unde dictâ die officium Panistarii subire tenebatur ---- Finitô prandiô omnes mappas dictorum locorum habuit, quia ius suum erat. Vide Concilium Paris. p. 4. c. 11. In aula vero Regum Franciae dignitas quoque ea olim viguit, quâ qui donatus erat, Panetarius Franciae nuncupabatur, vel Magister Panetarius Franciae, ut Hugo et de Atheis Miles A. C. 1223. Cui similis fuit Pistor ille, qui coeteris pistoribus praeerat, in aula Pharaonis, Α᾿ρχισιτοποιὸς, Gen. c. 40. v. 1. et Ὁ ἐπὶ Τραπέξης, apud Byzantinos, de quo Codinus et alii. In Aresto A. C. 1439. descripto in Histor. Castilionensi p. 235. Dominus de Graville Consiliarius et Cambellanus Regis dicitur fuisse Magnus Pistor seu Panetarius Franciae: atque, quod obiter hîc notandum, Pestors vocabant Franci, quos Bolengarios nunc dicunt. In Hypomnestico de Anastasio Apocrisiario, mentio fit Plutini, beatissimi Imperatorii Pistoris, i. e. qui super omnes Pistores erat publicos, de quibus dictum in voce Manceps, supra. Hugo de Cleeriis de Senescalcia Franciae: Tunc Panetarius mittet, inquit, Comiti duos panes atque unum vini sextarium, et Coquus frustum carnis et vini haustum. Magnus vero hic Franciae Panetarius, ex sua dignitate, praeerat omnibus Pistoribus publicis, iusque habebat per se aut per suos Vicarios, panes, qui venum exponebantur, visitandi, et habendi super eos cognitionem, correctionem, et punitionem, et emendas, erogandique ad pios usus panem minus sufficientem repertum, ut est in Aresto veteri apud Car. du Fresne.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.